Efezským kapitola 5

Bible Version
Kniha
Kapitola
1estote ergo imitatores Dei sicut filii carissimi[ref]
2et ambulate in dilectione sicut et Christus dilexit nos et tradidit se ipsum pro nobis oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis[ref]
3fornicatio autem et omnis inmunditia aut avaritia nec nominetur in vobis sicut decet sanctos[ref]
4aut turpitudo aut stultiloquium aut scurrilitas quae ad rem non pertinent sed magis gratiarum actio[ref]
5hoc enim scitote intellegentes quod omnis fornicator aut inmundus aut avarus quod est idolorum servitus non habet hereditatem in regno Christi et Dei[ref]
6nemo vos seducat inanibus verbis propter haec enim venit ira Dei in filios diffidentiae[ref]
7nolite ergo effici participes eorum[ref]
8eratis enim aliquando tenebrae nunc autem lux in Domino ut filii lucis ambulate[ref]
9fructus enim lucis est in omni bonitate et iustitia et veritate[ref]
10probantes quid sit beneplacitum Deo[ref]
11et nolite communicare operibus infructuosis tenebrarum magis autem et redarguite[ref]
12quae enim in occulto fiunt ab ipsis turpe est et dicere[ref]
13omnia autem quae arguuntur a lumine manifestantur omne enim quod manifestatur lumen est[ref]
14propter quod dicit surge qui dormis et exsurge a mortuis et inluminabit tibi Christus[ref]
15videte itaque fratres quomodo caute ambuletis non quasi insipientes sed ut sapientes[ref]
16redimentes tempus quoniam dies mali sunt[ref]
17propterea nolite fieri inprudentes sed intellegentes quae sit voluntas Domini[ref]
18et nolite inebriari vino in quo est luxuria sed implemini Spiritu[ref]
19loquentes vobismet ipsis in psalmis et hymnis et canticis spiritalibus cantantes et psallentes in cordibus vestris Domino[ref]
20gratias agentes semper pro omnibus in nomine Domini nostri Iesu Christi Deo et Patri[ref]
21subiecti invicem in timore Christi[ref]
22mulieres viris suis subditae sint sicut Domino[ref]
23quoniam vir caput est mulieris sicut Christus caput est ecclesiae ipse salvator corporis[ref]
24sed ut ecclesia subiecta est Christo ita et mulieres viris suis in omnibus[ref]
25viri diligite uxores sicut et Christus dilexit ecclesiam et se ipsum tradidit pro ea[ref]
26ut illam sanctificaret mundans lavacro aquae in verbo[ref]
27ut exhiberet ipse sibi gloriosam ecclesiam non habentem maculam aut rugam aut aliquid eiusmodi sed ut sit sancta et inmaculata[ref]
28ita et viri debent diligere uxores suas ut corpora sua qui suam uxorem diligit se ipsum diligit[ref]
29nemo enim umquam carnem suam odio habuit sed nutrit et fovet eam sicut et Christus ecclesiam[ref]
30quia membra sumus corporis eius de carne eius et de ossibus eius[ref]
31propter hoc relinquet homo patrem et matrem suam et adherebit uxori suae et erunt duo in carne una[ref]
32sacramentum hoc magnum est ego autem dico in Christo et in ecclesia[ref]
33verumtamen et vos singuli unusquisque suam uxorem sicut se ipsum diligat uxor autem ut timeat virum[ref]