Židom kapitola 1

Bible Version
Kniha
Kapitola
1multifariam et multis modis olim Deus loquens patribus in prophetis[ref]
2novissime diebus istis locutus est nobis in Filio quem constituit heredem universorum per quem fecit et saecula[ref]
3qui cum sit splendor gloriae et figura substantiae eius portansque omnia verbo virtutis suae purgationem peccatorum faciens sedit ad dexteram Maiestatis in excelsis[ref]
4tanto melior angelis effectus quanto differentius prae illis nomen hereditavit[ref]
5cui enim dixit aliquando angelorum Filius meus es tu ego hodie genui te et rursum ego ero illi in Patrem et ipse erit mihi in Filium[ref]
6et cum iterum introducit primogenitum in orbem terrae dicit et adorent eum omnes angeli Dei[ref]
7et ad angelos quidem dicit qui facit angelos suos spiritus et ministros suos flammam ignis[ref]
8ad Filium autem thronus tuus Deus in saeculum saeculi et virga aequitatis virga regni tui[ref]
9dilexisti iustitiam et odisti iniquitatem propterea unxit te Deus Deus tuus oleo exultationis prae participibus tuis[ref]
10et tu in principio Domine terram fundasti et opera manuum tuarum sunt caeli[ref]
11ipsi peribunt tu autem permanebis et omnes ut vestimentum veterescent[ref]
12et velut amictum involves eos et mutabuntur tu autem idem es et anni tui non deficient[ref]
13ad quem autem angelorum dixit aliquando sede a dextris meis quoadusque ponam inimicos tuos scabillum pedum tuorum[ref]
14nonne omnes sunt administratorii spiritus in ministerium missi propter eos qui hereditatem capient salutis[ref]