1. Korintským kapitola 2

Bible Version
Kniha
Kapitola
1et ego cum venissem ad vos fratres veni non per sublimitatem sermonis aut sapientiae adnuntians vobis testimonium Christi[ref]
2non enim iudicavi scire me aliquid inter vos nisi Iesum Christum et hunc crucifixum[ref]
3et ego in infirmitate et timore et tremore multo fui apud vos[ref]
4et sermo meus et praedicatio mea non in persuasibilibus sapientiae verbis sed in ostensione Spiritus et virtutis[ref]
5ut fides vestra non sit in sapientia hominum sed in virtute Dei[ref]
6sapientiam autem loquimur inter perfectos sapientiam vero non huius saeculi neque principum huius saeculi qui destruuntur[ref]
7sed loquimur Dei sapientiam in mysterio quae abscondita est quam praedestinavit Deus ante saecula in gloriam nostram[ref]
8quam nemo principum huius saeculi cognovit si enim cognovissent numquam Dominum gloriae crucifixissent[ref]
9sed sicut scriptum est quod oculus non vidit nec auris audivit nec in cor hominis ascendit quae praeparavit Deus his qui diligunt illum[ref]
10nobis autem revelavit Deus per Spiritum suum Spiritus enim omnia scrutatur etiam profunda Dei[ref]
11quis enim scit hominum quae sint hominis nisi spiritus hominis qui in ipso est ita et quae Dei sunt nemo cognovit nisi Spiritus Dei[ref]
12nos autem non spiritum mundi accepimus sed Spiritum qui ex Deo est ut sciamus quae a Deo donata sunt nobis[ref]
13quae et loquimur non in doctis humanae sapientiae verbis sed in doctrina Spiritus spiritalibus spiritalia conparantes[ref]
14animalis autem homo non percipit ea quae sunt Spiritus Dei stultitia est enim illi et non potest intellegere quia spiritaliter examinatur[ref]
15spiritalis autem iudicat omnia et ipse a nemine iudicatur[ref]
16quis enim cognovit sensum Domini qui instruat eum nos autem sensum Christi habemus[ref]