1. Mojžišova kapitola 1

Bible Version
Kniha
Kapitola
1in principio creavit Deus caelum et terram[ref]
2terra autem erat inanis et vacua et tenebrae super faciem abyssi et spiritus Dei ferebatur super aquas[ref]
3dixitque Deus fiat lux et facta est lux[ref]
4et vidit Deus lucem quod esset bona et divisit lucem ac tenebras[ref]
5appellavitque lucem diem et tenebras noctem factumque est vespere et mane dies unus[ref]
6dixit quoque Deus fiat firmamentum in medio aquarum et dividat aquas ab aquis[ref]
7et fecit Deus firmamentum divisitque aquas quae erant sub firmamento ab his quae erant super firmamentum et factum est ita[ref]
8vocavitque Deus firmamentum caelum et factum est vespere et mane dies secundus[ref]
9dixit vero Deus congregentur aquae quae sub caelo sunt in locum unum et appareat arida factumque est ita[ref]
10et vocavit Deus aridam terram congregationesque aquarum appellavit maria et vidit Deus quod esset bonum[ref]
11et ait germinet terra herbam virentem et facientem semen et lignum pomiferum faciens fructum iuxta genus suum cuius semen in semet ipso sit super terram et factum est ita[ref]
12et protulit terra herbam virentem et adferentem semen iuxta genus suum lignumque faciens fructum et habens unumquodque sementem secundum speciem suam et vidit Deus quod esset bonum[ref]
13factumque est vespere et mane dies tertius
14dixit autem Deus fiant luminaria in firmamento caeli ut dividant diem ac noctem et sint in signa et tempora et dies et annos[ref]
15ut luceant in firmamento caeli et inluminent terram et factum est ita
16fecitque Deus duo magna luminaria luminare maius ut praeesset diei et luminare minus ut praeesset nocti et stellas[ref]
17et posuit eas in firmamento caeli ut lucerent super terram[ref]
18et praeessent diei ac nocti et dividerent lucem ac tenebras et vidit Deus quod esset bonum[ref]
19et factum est vespere et mane dies quartus
20dixit etiam Deus producant aquae reptile animae viventis et volatile super terram sub firmamento caeli[ref]
21creavitque Deus cete grandia et omnem animam viventem atque motabilem quam produxerant aquae in species suas et omne volatile secundum genus suum et vidit Deus quod esset bonum[ref]
22benedixitque eis dicens crescite et multiplicamini et replete aquas maris avesque multiplicentur super terram[ref]
23et factum est vespere et mane dies quintus
24dixit quoque Deus producat terra animam viventem in genere suo iumenta et reptilia et bestias terrae secundum species suas factumque est ita[ref]
25et fecit Deus bestias terrae iuxta species suas et iumenta et omne reptile terrae in genere suo et vidit Deus quod esset bonum[ref]
26et ait faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram et praesit piscibus maris et volatilibus caeli et bestiis universaeque terrae omnique reptili quod movetur in terra[ref]
27et creavit Deus hominem ad imaginem suam ad imaginem Dei creavit illum masculum et feminam creavit eos[ref]
28benedixitque illis Deus et ait crescite et multiplicamini et replete terram et subicite eam et dominamini piscibus maris et volatilibus caeli et universis animantibus quae moventur super terram[ref]
29dixitque Deus ecce dedi vobis omnem herbam adferentem semen super terram et universa ligna quae habent in semet ipsis sementem generis sui ut sint vobis in escam[ref]
30et cunctis animantibus terrae omnique volucri caeli et universis quae moventur in terra et in quibus est anima vivens ut habeant ad vescendum et factum est ita[ref]
31viditque Deus cuncta quae fecit et erant valde bona et factum est vespere et mane dies sextus[ref]